Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

dunt metae ad fluuium Wagh ad priores metas. Metae autem villae Lubou sic procedunt: incipi­unt inter terram Pangraty, et Kazmy, per aquam Wagh a parte orientali super quibusdam metis ter­renis; et per binas continuas metas descendunt ad partein occidentalem ad quamdam venam, et per eamdem venam veniunt ad partem orientalem vs­que terram Kunimzany, et ibi sunt duae metae terrenae; et eundo per continuas metas tendunt ad aquam quamdam, quae Dubo vocatur, et iuxta eamdem aquam sunt duae metae, ab vtraque par­te Dubow, et transit iuxta magnam viam , quae tendit versus occidentem, ad duas metas terreas; et eundo reflectitur, versus Septemtrionem iuxta terram Binthe, Castri Nitriensis ; et per continuas binas metas, tendit ad locum fluuii Ilarsany, et transeundo ipsum locurn, vadit ad arborem quam­dam magnam ad duas metas; inde directe vadit ad terram Pordan; et de terra Pordan descendit iuxta terram Wzirow, villam Ecclesiae de Zubur, ad fluuium Dwdwagh, in eodem fluuio termini ter­rae Lubou, Seredahel, et Pothworich in medio aquae coniunguntur; et per medium ipsius aquae ascendunt ad terram Burk, filii Budichej, Chobou, filii Bude, Martini, fjlii Hulich ; et ibi inter ter­ram ipsorum Burk, Chobou, et Marlini, et inter terram Pothworich sunt duae metae angulares, iux­ta viam , quarum septemtrionalis pars remanet Burk et cognatis suis, meridionalis autem pars re­manet villae Pothworich. Dein vadit ad orientem, et transit Lusuch, vadit ad Horizthon, et inde va­dit ad duas metas, in quibus sunt salices; inde va­dit ad viam publicam, ybi sunt duae metae; et tvanseundo illam viam , vadit ad fluuium Wagh,

Next

/
Thumbnails
Contents