Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

buslibet earum, sub eisdem certis metis et termi^ nis, quibus tempore collationis nostrae possessao fuerant. Item terram castri Nitriensis Debreta vo­catam, inter Wagh et Dudwagh existentem, in eis­dem metis , quibus castrum tenuit et possedit; pro commutatione et concambio cuiusdam insulae, quae fuit Kaliani iuxta Balatinum simul cum monte in eadem existente, apto pro munitione fa­cienda ; sub suis metis et terminis, quibus idem Kalianus tenuerat, sine solatio liberorum decedens, Monasterio Sancti Martini de sacro monte Panno­niae per nos coliatae; in quo videlicet monte Ve­nerabilis virlacobus, Abbas dicti monasterii, di­Jectus et fidelis noster, vtilitati Ecclesiae inuigi­lans, castrum bonuin et vtile cum magna summa pecuniae construxit ; quod videlicet castrum ad nos recepimus , de plenitudine nostrae gratiae, et consentiente , donante , et approbante omnia et singula supradicta, karissima consorte nostra, Do­mina regina , perpetuo duximus conferendas, sub eadem libertate, quam tempore collalionis nostrao liabebant populi villarum earumdem ; videlicet : quod nec in furto, nec super decimis, nec super facto monetae, vel aliis quibuslibet causis, coram comite Parochiali astare teneantur; nec coram vil­licis suis, et in causis maioribus coram nobis, nec etiam coram aliis iudicibus regni nostri astare de­- beant, iuxta libertatem aliorum populorum ehis­dem inonasterii ; prout in priuilegiis sanctorum Progenitorum nostrorum, et maxime in priuilegio Sancti regis Stephani, eidem ab antiquo concesso, dignoscitur plenius contineri. Nec lioc praetermit­timus : quod venerabilem virum loannem Abba­tem, et conuentum Monasterii Sancti Martini su .

Next

/
Thumbnails
Contents