Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Saluatore. Ad viiiuersorum tam praesentium, quam posteroruin notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod Tidelis noster Magister Iaeobus, Ensifer noster, ad nostram accedens praesentiam, instanter supplicauit, quod ob merita suorum seruitiorum quamdam terram Castri VVeszprimiensis Tothrada nuncupatam, nominanter terram vacuam, Banconi, fiiio Ibrahini, Iobagioni eiusdem Castri Wesprim , Seruienti sito conferre de munificentia regia dignaremur. Nos igitur attendentes merita et obsequia eiusdem Magistri Iacobi, quae nobis in feruore fidelitatis studuit exhibere, dictam terram Tothrada vacuam, et habitatoribus destitutam, prout nobis per Abbatem S. Martini , quem ad sciendam ipsius terrae qualitatem miseramus, constitit euidenter , praedicto Bankoni, et per eum suis haeredibus, haeredumque successoribus ad instantiam , seu petitionern praefali Magistri Iacobi perpetuo duximus conferendum in possessionem perpetuam, et proprietatem illibatam, sub eisdem antiquis metis et terminis, quibus dictum Castrum dignoscitur possedisse. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem , praesentes eidem Banconi concessimus litteras sisilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per roanus Magistri Farcasii Ecclesiae Albensis Praepositi , Aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXIII. regni autem nostri anno XXVIIL E Collect. Dipl. Wagneriano - Jankovichiana. Tom. A. nro. 266. p. 556. sq. Tom. IV. Vol. III. 8