Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
sis Ecclesie electi , aule nostre Vice-Cancellarii, diiecti et fidelis nostri. Anno gracie millesimo, ducentesimo , sexagesimo tertio. Nona Octobris , regni autem nostri vicesimo quarto (XXVIII.). Ex autographo Excelsae Camerae R. H. A. Frangepanian. capsa 131. Collect. Dipl. Szccheny in 4. Tomo iJ. p. 235. sq. A. C/i. 1263. Idern Bela donationes a Moys, Comite Simighiensi, et de JVarasd, monasterio de Abraarn factas recenset ac confirmat. Bela etc. Quod accedentes ad nostram praesentiam diiecti et fideles nostri Moys Magister Thauernicorum Belae Ducis, charissimi filii nostri, Comes Simighiensis et de Yorosd, Magister INicoluus et Stephanus filii Comitis Nicolai , monasterio ipsorum de Abraam taliter confessi sunt se ordinasse: Quod idem Magister Moys cum Fratre suo Alexandro totam portionem ipsorum de Abraam, videlicet in terris, quae ipsum et fratrem suum Alexandrum contingit , excepto situ vnius curiae, et totam terram ipsorum de Olfalu, excepta terra vnius aratri; item villam ipsorum Both vocatam; item portionem terrae Chyra, jpsos contingenteui , ltem portionem terrae de Thenguld eosdem contingentem, cum vineis, ileni viginti duo capita seruorum, decem porcos, viginti oues, quatuor equos, vnum molendinum iii villa Kurd, a parte Ecclesiae S. Martini existentem, et decimas eiusdem villae Kurd cum tribus aratris boum reliquerunt eidem monasterio irreuocabiliter possidenda. Item magister Nicolaus totam portionem terrae de Abraam ipsum contingentem, excepto vnius curiae situ , item murorum