Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

putando, et nostro conspectui, et Baronutn no­strorum per suuin militem destinauit. Item cum quadam vice exercitum nostrum contra Austriain duximus destinandum, dictus fidelis noster semper aspirans ad incrementum gloriae regiae Maiestatis, et lionorem , quemdam bonum militem et famo­sum de Imperg, Capitaneum illius regionis, Preu­cel nomine nuncupatum , qui cum exercitu suo de dicto castro lmperg prodierat in campum, ipse prior anle omnes impetum faciens in eumdem, hasta de dextrario suo potenter deiecit in terram, et dextrarium suuin lancea transfixum ibidem in­teremit ; quo pacto exercitus dicti Preucel terri­tus et confusus terga dedit et multis ex his perem­tis, alii fugae praesidio in idem castruin vix se recipere potuerunt. Nos igitur ad tam praeclaruc fidelitatis , et seruitiorum ipsius exhibitionem , li­cet non condigna remuneratione, cuncto tamcn assensu , et gratiae nostrae bcneplacito occurentcs , quaindam terram vacuam nomine Terebes, in Coinitatu de Zothmar existentem , super aquain Thur , quae quondam fuit Por de genere — — — qui eamdem propter furtum et latrocinium amiserat, et de his conuictus per Baronum nostro­rum sententiam, dicta terra ad nostram donatio­nem deuoluta exstitit , pleno iure dicto fideli no­stro suis haeredibus haeredumque successo­ribus , ex liberalitate regia contulimus, et dedi­mus in perpetuum possidendam. In cuius terrae possessionem pacificam et corporalem ipsum per fidelem nostrum Dionysium, filium Merth deZoth­mar, fecimus introduci, et statui verbo nostro cutu omnibus ytilitatibus et pertinentiis suis sub eisdcin metis et terminis, prout memoratus Por eamdcm

Next

/
Thumbnails
Contents