Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ascentlit super montieulum; inde descendit ad j»Tr»­nitiem , vbi est meta , habens vbique a sinistris terram nostram sibi commetaneam; inde diuerten­do ad meridiem , intrat iterum viam, vbi est me­ta, quae est commetanea terrae Thekae maioris. Exinde vadit ad occidentem a fine praedictae palu­dis Bordas meridionali , et redit ad venam memo­ratam, vbi tenet metam cum Theke minori. Post­quam autem ipsa vena transitur, est meta praeno­minata in fine villae, habens a dextris terram Ec­clesiae de Beel; inde protenditur ad Rabam, et ]>er eam vertitur ad praedictum pontem veterem, — Item in Pok contulimus vna cum eodem Marco Comite , "jFratre Tiostro , terram ad duo aratra ; cuius prima rneta, prout per eumdem Marcum Co­mitem intelleximus, est a meridie contigua terrae Chepani de Pok ; ab occidente vero tenet metam cum Iobbagyionibus Agazonum regis de Horozthy; ab aquilone autem cum agazonibus de Pok; et ab oriente cum terra nostra, et fratris nostri Marci Comitis. Donauimus ei similiter cum eodem Co­mite Marco, fratre nostro, ad eamdem pertinentem terram, mediarn partem sj luae Twlgy; cuius meta ab orienle incipit iuxta magnam viam Pok , et ha­bet commetaneam syluam nostram et Marci Comi­tis. Inde procedens intrat aliam viam , et per eani vadit versus meridiem , et est meta in fine syluae, et tenet metam cum sylua Chepani memorati, ab­inde per tertiam viam vadit ad aquilonem, et est meta iterum iuxta magnam viam, et tenet metam cum sylua Martini de Pok, et per eamdem viam reuertitur ad metam priorem, Omnes autera pos­sessiones, quarum nomina et circumstantiae infe­rius exprimentur, sunt exceptae et distinctae a fra-

Next

/
Thumbnails
Contents