Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

sitionis factae seriem continentes, sub sigillo di­cti Chak magistri nohis exhibuit; quarum tenor de verbo ad verbum talis erat: N os Chak magi­ster Tauarnicorum, et Comes Supruniensis, signi­licamus vniuersis, praesentes litteras inspecturis, quemadmodum , cum Dominus noster Bela, Rex Hungariae , nobis praecepisset, vt super curia et domibus, quas fratres Ilospitales in Castro Supru­niensi dicebant se habere, iustitiam eisdem facere­mus. Tandem inter ipsos fratres et Burgenses dicti loci de voluntate vtriusque partis, nobis me­diantibus, talis compositio est facta, quod in ca­slro praememorato Burgenses praedicti Turrim quamdam cum curia et domibus attinentibus, do­mui Iiospitalis ex eommuni consensu et consilio concesserunt sub eadem conditione, et cum tot re­ditibus, quibus aliae turres ciuibus in saepedicto castro commorantibus, sunt collatae. In cuius rei leslimonium et memoriam, roborisque firmitatem', praesentes dedimus sigillo nostro communitas. Dal. Anno Domini millesimo, ducentesimo , quinqua­gesimo. Nos igitur , quia petitionibus nostrorum fidelium grato debemus occurrere consensu, con­siderata vtilitate, quae nobis, regno, ac ipsi castro ex custodia dictae turris poterit multipli­citer prouenire, ordinationem praetaxatam, quae nojns consentientibus facta est, in ornnibus appro­bantes, cum rati habitione, auctoritate praesenti­um litterarum perpetuo confirmamus, et in testi­monium, ac roboris firmitatem sigilli nostri dup­plicis munimine roboramus. Datum anno Incarna­tionis Dominicae, millesimo, Ducentesimo, Quin­quagesimo. Yndecimo Kalendas Augusti, regni vero nostri anno quinto dccimo."

Next

/
Thumbnails
Contents