Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

demtori, visltetur, cfuem in suis sanetis humilium deuotio veneratur, nec ad ipsius sepulchrum pro­pter loci angustias, in quo eius tumba diciturcol­locata, prae multitudine nimis confJuenti, aljsque pericuJo valeat accessus lialieri; dictus magister et Iratres nobis liumiliter supplicarunt, vt super hoc fidelium deuotioni paterna sollicitudine curaremus. Quum igitur, vbi fuerit corpus sanctum illuc aqui­lae congregantur, illi videlicet, qui piis desideriis Deum quaeruntj — — fraternitati tuae per apo­stolica scripta mandamus, quatenus personaliter accedens ad Ecclesiam praedictam, et locellum eius­dem sanclae, vbi sunt conditae ipsius reliquiae, circumstantiis vniuersis diligenter inspectis, ad lo­cum opportunum, ac idoneum tandem transferri facias, si tibi videtur expedire. — Datum Lugduni II. non. Nouembris, pontificatus nostri annoVII. Apinl Pray. vit. S. Elis. p. 21.Katona Tom. Vl.p. 131. sq. Scripta fuit hacc epistola a<l Arcliiepiscopum Mogun­tiniun. A. CJi. 1250. Bela IV. R. II. Radun cuidam particidam terrae in Zolyom iuxta Granum , confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Bex. Omnibus, praesens seriptum in­specturis, salutem in omnium Saluatore. Vt do­nationes Ilegum perpetua firmitate solidentur, so­lent scripti patrocinio roborari, ne tempore pro­cedente, in irritum aliquatenus valeant retractari. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: quod cum propter insultumTar­tarorum ad partes maritimas processissemus, qut-

Next

/
Thumbnails
Contents