Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
vel Capitanei , aut regii Belliductores demandauerint, accedere , et dummodo talis exercitus ad propria redierit, famulari dehebunt , et tenebuntur. Decimas autem eorum, dum praedictas terras ipsorum gentibus appopulauerint; extunc ipsi ac Iobbagiones ipsorum; decimas autem in prouincia monasterii SS. Dei Genitricis Virginis Mariae in Thopolszka vsuales et consuetas tempore suo soluere, et administrare teneantur. Iudicia quoque et -vniuersas causas eorum iusticiarias, in sede Comitatus Zagrabien. ad instar aliorum Nobilium eiusdem sedis prosequi, actitare et actitatas obseruare teneantur. Alias enim yniuersas et quaslibet causas iustitiam Iobbagionum ipsorum , quae in eorum territoriis , et inter eosdem Iobbagiones ipsorum quomodocunque contingunt, homicidia, yiolentiae, furicinia," et alia quaeuis secularia yitia , omnes annotati Nobiles, Krecz, Kupissa, et Raak, ac eorum posteritates, in eorum sede quacunque feria hebdomadali, per eosdem legitime praefixa , iudicare , et vniuersos maleficos iuxta eorum ex^cessus punire , et quaecunque birsagia ad maius tres marcas; et poenam pacis centum denarios vsuales, medietatem praefati Nobiles, aliam medietatem ludices ipsorum per eosdem legitime pro tempore constituti, tollere et prosequi , reeipereque valeant, atque possint. In cuius donationis et perennalis confirmationis memoriam , firmitatemque perpeluam, concessimus has litteras nostras priuilegiales , dupplicis sigilli nostri in appensione munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis viri, Magistri Farkassy , Albensis Ecclesiae praepositi, Cancellarii nostrae Maiestatis, dilecti, fidclis nostri. Anno Iucarnationis Domini Miliesimo,