Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
/t. Ch. 1249. Bela ll r. 7t. II. lerras SzoliS et Rcndvcy , in Comitatu Neogradiensi, vastatione Tartarorum habitatoribns orbatas Nicolao, Custodi Ecclesiae Strigon. confert. BeJa, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu-maniaeque Rex. Yniuersis praesentem paginam inspeeturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod quum quaedam terrae ad castrum Neogradiense pertinentes , quarum vna Zeleu vocatur, quam Symona et sui cognati ac socii teneLant; altera vero terra Rendvey, vicina terrae Martini, filii Zewere, quae vocatur Busa, mixtae, et adiacentes terrae haereditariae Nicolai Custodis Strigoniensis , Arcliidiaconi de Sasvar, fidelis nostri, per saeuitiam dirae nationis Tartarorum hahitatoribus omnibus earumdem interemptis, vacuae remansissent, et desolatae, nos easdem terras cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ex regia liberalitate de nostro Jjeneplacito memorato Nicolao Custodi etEcclesiae per ipsum, interuenientiJjus etiam precibus veneraJjilis P. Stephani Archiepiscopi Strigoniensis, dilecti et fidelis nostri, contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas et tenendas. Vt igitur haec nostra donatio praefato Nicolao Custodi, et Ecclesiae per ipsum facta robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes eidem concessimus Jitteras dupplicis sigilli nostri munimine roLoratas. Datum Budae anno Domini MCCXLIX. regni autem nostri anno XIV. " ECollect. Wagneriano - Jankovichiana nro 40. p. 515. sq. sub littera E. •