Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
extra regnum in legationibus nostris fideliter deferendis exhibuit, terram Dobouch existentem in Posega, ad nostras manus immediate spectantem, quae post donationes ex eadem factas , ad nos ex~ stitit, a suis possessoribus saepius deuoluta cum sylua Zoaberke nuncupata; in ea quantitate, prout latitudo eiusdem terrae Dobouch extenditur; in permutationem , seu concambium dictae terrae Lobor et castri , dicto Cheh, et suis heredibus, si quos habere poterit, contulimus perpetuo possidendam. Praeterea cum inter ipsum Cheh, et Elisabeth relictam Demetrii familiarem sociam, YXOris domini Iohannis, cognati karissimi, nobis efticientibus sit matrimonium celebratum ; ex liberalitate propria hanc duximus graciam faciendam; quod si ipsum Cheh absque solatio heredum prius, quam dictam vxorem suam mori contingat, ex tunc ipsa consors eius dictam terram Dobouch cum vtilitatibus suis possideat, quoad viuit; post obitum vero eiusdem , ad generationem dicti Cheh, tanquam ipsorum hereditaria pleno iure deuoluatur, perpetuo possidenda. Metae autem eiusdem Dobouch et syluae, prout per litteras Philippi Comitis de Posega, cuius inquisitioni commiseramus, nobis constitit , taliter distinguuntur: Prima meta incipit ab oriente in radice raontis cuiusdara lapidosi, vbi coniunguntur Oroycha, et Lypouch; inde egreditur verSus meridiem, in quodam berch, transeuudo .per fluuium Lypouch, ad montem, in cuius cacumine est mcta terrea;inde per eundem montem vadit ad locum, vbi in terram est fixus vnus lapis pro raeta; inde declinat iterato versus orientem in vallem et fluuium Bregonirik vocatum ; inde per eundem fluuium va-