Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tempore impendit laudabiles famulatus. Procedentibusautem nobis de partibus maritimis, duce Christo, accidit contra Ducem Austriae nos bellum commoiiere, in quo sicut et in aliis conflictibiis, liobis honorifice deseruiuit. Demum vero sub Castro Kuszugh, vbi cum suis, tam caris, quam familia commendabilibus, arcis exstitit triumphator, decem numero de suo consortio sunt lethaliter vulnerati ; per quorum victoriosum conflictum nobis idem castrum reddidit vis coelestis. In memoriain igitur tot et tantorum seruitiorum eius, non tamen in plenain compensationem, cum ionge minus sit, quod ei ofTerimus in praemium, quain quod ab eo suscepimus, indeciduae fidelitatis, et eminentium seruitiorum munera frequentata ; possessionem quamdam nomine Razna, vltra Drauum in Comitatu Zaladiensi (fors Zagrabiensi) existentem, eidem Herbortho Comiti, et suis heredibus , heredumque successoribus, sic pure, et plene contulimus, iure perpetuo possidendam, vt tam donandi, quam vendendi, seu dimittendi in vltimo testamento cuicunque voluerit, liberam et absolutam habeant facultatem, sub eisdem terminis, siue metis, et cum omnibus pertinentiis, quibus fratri suo bonae memoriae , Benedicto, quondam Episcopo Iauriensi, quo defuncto eadem possessio ad nostras manus exstitit deuoluta, contuleramus eandem. Termini autem possessionis ipsius, sicut per litteras dilecti et fidelis nostri Dionjsii Palatini et Coniitis Posoniensis , tunc Bani totius Sclauoniae, nobis constitit, hoc ordine distinguuntur : Incipit igitur ab oriente ex parte terrae Becynoj, vbi duo riuuli iunguntur, qui Ilsench vocantur , et ibi est Tom- IV. Vol. II. 5