Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ex circumspectione apostolica postulauit. Quum igitur liostrum sit, praua dirigere, et directa fo­uere: mandamus quatenus vocatis, qui fuerint euocandi, et inquisita super praemissis, et cogni­ta plenius veritate, quod canonicum fuerit, si de partium voluntate processerit, infra quatuor men­ses, post susceptionem praesentium, appellatione postposita, decernatis, facientes, quod decreueri­tis, auctoritate apostolica firmiter obseruari. Alio­quin causam sufficienter instructam ad apostolicae sedis remittatis examen. Praefigentes partibus per­emtorium terminum competentem, vt per se, vel Procuratores idoneos, nostro conspectui repraesen­tent, iustam, dante Domino, sententiam receptu­rae. Datum Lugduni Kalendis Octobris , anno sexto." Apud A. Baluzium Miscell. Lib. VII. p. 417. Katona Tom. VI. p. 116. Quid ab Jnnocentio responsum fuerit, scribit Cl. Prayus, non constare ; probatam tamen ele­ctionem Pontifici fuisse, euentus docuit: siue quod non vera crimiuatio fuit, siue Pontifex, si quod intercurris­set iu electione vitium sua auctoritatc nullum esse de­clararit. Ilier. P. II. p. 341. A. Ch. 1248. Bela IV. R. H. Comiti Herborto, filio Ost, terram Razinia confert. Bela, Dei gratia, Iiung. Dalm. Croat. Ramae Seru. Gallic. Lodomer. Comaniaeque liex. Vni­uersis Cliristi fidelibus, praesentium notitiam lia­bituris, salutem et omne bonum. In partem cedifc sollicitudinis nostrae, circumspectionis regiae aspe­ctibus, nostrorum merita subditorum, et quos con­tinuae fidelitatitis nexus et seruitiorum eminenti^ um frequentia stringit nobis, vberiori nostrae gra-

Next

/
Thumbnails
Contents