Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

poena iudicii; quae taxata est ab anliquo, vt quae praescripta sunt, sine contradictione qualibet te­neatis. Datum in Graetz in octaua Epiphaniae An­no gratiae MCCLV. Dipl. Sacr. Styriae p. 184. scj. A> Ch. 1255. Bela IV. li. H. terram quatuor aratrorum , in quorum possessione quidam Mytsclieleth nomine , et relicta Gyurkonis vidua , cum suis Jiliis exstiterant , hifariam haereditarie possidendam confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, llamae, Seruiae, Gplliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnihus Christi tidelihus, tam praesentibus , quam futuris, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Celsi­tudo Regia, per quam subleuantur onera subdito­rum, donationem suis Subditis factam, litterarum consueuit testimonio confirmare, ne processu lem­porurn in irritum aliquatenus reuocetur. Proinde ad vniuersorum notitiam volumus peruenire: quod nos terram, ad quatuor aratra suflicientem, exi­stentem in Zepus, quam Magister Akus, fidelis noster , quem pro reambulandis terris in Zepus duxeramus transmittendum, authoritate nostraMyt­scheleth, et Gyurkonis relictae ac filiis reliquit et assignauit, sub eisdem metis , et terminis, quibus iidem ipsam antea possederant; ad eorumdem pe­titionem authoritate praesentium confirmarrius; lioc tamen adiecto: quod ratione eiusdem terrae tam Mytscheleth , quam filii Gyurkonis nobiscum in exercitum proficisci, ac per omnia idem seruitium exhibere debeant, quod alii filii Iobbagionum de Zepus INobis exhibere tenentur j prout in commu-

Next

/
Thumbnails
Contents