Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Nos igitur cupientes dicti Coenobii, vel poeius to­cius Ordinis praefati participes effici, ipsara beni­gno fauore recipimus, et ea, que a veris heredi­bus et Patronis facta dignoscitur, clementer appro­bamus. Et ne quid eorum facto huiusmodi desit, quod minus forte posset aliquibus qualitercunque videri, authoritate nostra supplemus, volentes, vt illud semper maneat inconcussum. Incuius rei me­moriam et perpetuam roboris firraitatera, presen­tem paginam sigilli nostri rauniraine duximus con­signandam. Datum Cracouie, Millesiino, ducente­simo , quinquagesimo quarto, Mense Maio, sexto idus. Praesentibus his testibus, quorum hic nomi­na continentur: Michaele Castellano Cracouiensi, Nicolao Iudice Craeouiensi, Sandeone Subcamera­rio, Bartholomaeo et Subislao , filiis Briiiconis , Suanlosio, Wozni, et aliis Militibus idoneis et fide dignis." Apud Bai'dosi p. 67—8, A. Ch. 1254. Stephanus Capitaneus Styriae , ac Banus to­tius Sclauoniae duas villas adiudicat Cartusiae in Seitz. Nos Stephanus Banus, Dux totius Sclauoniae, ac Capitaneus Styriae. Vniuersis Christi fidelibus (Sequitur adiudicatio duarum villarum Cartusiao in Seitz contra Dominum Vienionem militem de Cybel) Datum apud Gratz MCCLIV, Dij)l. Sacr. Styriae. p. 85.

Next

/
Thumbnails
Contents