Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

lier Ducissa Austriae, zelo fidci el deuolionis ac­censa, inimicis Ecclesiae opponere se inlendaf Se­renitatem regiam rogamus, monemus et hortamur attente: quatenus dictam Nobilem habens pro no­stra et Apostolicae sedis reuerentia propensius commendatam, eidem necessitatis tempore, cum ab ea requisitus fueris, tam in iure suo, quam contra inimicos suos assistas: ita quod ipsa preces nostras sibi apud te sentiat profuisse, nosque sinceritatis tuae zelum merito commendemus. Datum Lu«du­O ni quinto kalendas Februarii. Anno V." E libro V. nro. 501. Dobner Monum Tom. II. p.366. Eadein sententia scripsit etiam ad Wenceslaum regein Bohemiae. Fuit haec Ducissa Margaritha, Friderici Au­striae Ducis soror, Henrici regis vidua. A, Ch. 1248. Idem Innocentius contra Ninoslaum , Bosnen­sem Banum, qua Orthodoxum probandum, procedi vetat. Innocentius — Archiepiscopo Colocensi — Cum, sicut intelleximus, Nobilis vir, Ninoslaus, Banus Bossenae, a fide nequaquam deuiet orlhodo­xa, sed tanquam Catholicus viuat sub religionis obseruantia Christianae; licet olim necessitatis tem­pore ab Haereticis contra suos inimicos auxilium et fauorem recepisse dicatur ; et eidem insuper Nobi­li per quorumdam fide dignorum litteras, licet an­tiquas, laudabile perhibeatur testimonium super fi­dei suae probitate; mandamus, quatenus prouide pensans, quod animarum lucrum attendendum est potissime et optandum, contra praefatum Nobilem et terram suam praesertim, cum super eo , quod a praefatis haereticis interdum iuuamen habuit, sa­tisfacere, sicut dicitur, sit paratus, et uos de vi-

Next

/
Thumbnails
Contents