Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
epondi : Verba fidei eliristianae. Quaesiuit: quae? Quia libenter vellet audire. Tune exposui ei, prout potui per inlerpretem meum, symbolum fidei. Quo audito ipse tacuit, et mouit caput. Tunc assignauit nobis duos homines , qui nos custodirent , et equos et boues. In vigilia Pentecostes venerunt ad nos quidam Alani 1, qui ibi dicuntur Acias (vel Akas) Christiani secundum ritum graecorum ; tamen non sunt schismatici sicut Graeci. Quaesiuerunt et ipsi, et alii multi Christiani, Rut e n i e t II u n g ar i, vtrum possent saluari, quia oportebat eos bibere Cosmos, et comeclere morticinia, et interfecta a Saracenis et aliis infxdelibus. Tunc rectificabar eos, prout potui, docens et confortans in fide. — In die Pentecostes dedit nobis ille Capitaneus vnum hominem , qui nos duceret vsque ad Sartach ; et duos, qui deducerent nos vsque ad proximam herbergiam , quae inde distabat quinque dietas prout boues poterant ire. Et sic arripientes iter recle in aquilonem, peruenimus tandem ad extremitatem illius prouinciae , quae clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad aliud ; extra quam erat Iierbergia eorum, apud quos intrassemus. Ab illo loco, vt dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus , quibus non inueniremus populum. Qui dederunt nobis octo boues, vnam capram pro tanto itinere , et nescio quot vtres plenos lacte vaccino; sic mutatis bobus arripuiraus iter , quod perfecimus decem diebus vsque ad aliam Herbergiam; nec inuenimus aquairi in illa via, nisi in fossis, in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et tendebamus recte in orientem, ex quo exiuimus praedictain prouinciam Gasariae, habentes mare ad meridiem