Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
censi Archiepiscopo, Domino et liostro Patre Lamperto Ecciesiae Agriensis Episcopo existentibus." E collectione Jankovichio-FejeVvariana Tomo XIX. nro. 136. /1. Ch. 1254. Litterae Fratris TFilhelmi de Rubruquis , Ordinis FF. MM. a rege Calliae ad Tartaros , qui Ilungariam deuastarunt, missi, ad Ludouicum IX. relatoriae. Excellentissiino Domino et Christianissimo, Lodouico, Dei gratia , Regi Erancorum illustri, frater W illielmus de Rubruquis, in Ordine Fratrum Minorum minimus, salutem, et semper triumphare iji Christo. — jNouerit vestra Sancta Maiestas, quod anno Domini millesimo, ducentesimo, quinquagesimo tertio , nonas Maii, ingressi sumus mare Ponti, quod Eulgarici vocant Maius Mare; et habet mille octo milliaria in longum, vt didici a mercatoribus, et distinguitur quasi in duas partes: circa medium eius sunt duae prouinciae terrae: vna ad aquilonem, et alia ad meridiem. llla quae est ad meridiem dicitur Synopolis; et est castrum et portus Soldani Thurchiae. Quae vero ad aquiloncm est, est Prouincia quaedam, quae nunc dicitur a Latinis Gazaria, a Graecis vero, qui inhabitant eam super littus maris, dicitur C a s s a r i a, li o c est: Caesarea, Et sunt promontoria, quaedam extendentia se in mare, et conlra meridiem versus Synopolim. Et sunt tercenta miliiaria inter SynopoJim et Cassariam ; ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis versusConstantinopolim in longum et latum ; et scptingenta versus Orientem ; hoc est: IJiberia, quae est prouincia Georgiae, Ad prouin-