Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
bus ipsis, sibi vel proeuratori, seu nuncio suo, quem propter hoc speeialiter destinauerit, annis singulis in Festo omnium Sanctorum apud Yenetias sine diminutione qualibet, remota omni dfficultate, persoluat. Et si in eisdem Festo et loco, vel post infra duos, ex tunc interdicti, et si forte infra duos alios subsequentes menses huiusmodi marcarum quantitatem sibi vel Procuratori, seu nuncio suo non soluerit, suspensionis incurrat sententias eo ipso; non obstante, si eidem Archiepiscopo aSede Apostolica sit indultum, vel indulgeri contingat, quod per litteras sedis ipsius interdici nequeat vel suspendi; nisi in eisdem litteris de indulto huiusmodi plena et expressa mentio habeatur. Cum igitur Yenerabilem Fratrem nostrum — — Strigoniensem Archiepiscopum monendum duxerimus, attentius et rogandum, nostris sibi dantes litleris in mandatis, vt huiusmodi pecuniae summam annuatim, in Festo et loco praefixis sibi vel Procuratori, seu nuncio suo integre soluere, sublata qualibet difficultate, procuret; ita quod. praedictas sententias ipsum incurrere non contingat; Nosque deuotionem suam dignis exinde possimus in Domino laudibus merito commendare: Discretioni Yestrae per Apostolica scripta in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus Yos, vel alter Vestrum litteras ipsas, quas supra hoc eidem Archiepiscopo destinamus, sibi assignare cum cautela et diligentia studeatis. Rescripturi nobis, quidquid super hoc duxeritis faciendum. Datum Laterani Calendis Aprilis Pontificatus nostri anno Vndecimo. Super qua praeuio modo etc. Ex archiuo S. Moutis Pannoniae Orclinis Benedictinoruni.