Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

negocio duxerimus destinandum, quia tamen lunc ista ignorabantur, et quod ipse rex Vngariae ta­]em in liis gereret voluntatem; volumus, et prae­sentium tibi tenore mandamus , qualenus praeta­ctae legationis officio supersedere procures, et si eius praetextu circa praemissa forsan in aliquo pro­cessisti, processum tuum studeas reuoeare. Datum Anagniae III. Idus Iulii anno duodecimo. E regest. Vaticano in litteris Secretis fol. 209. epist. IV. Innocentius de pace iuter christianos Principes con­cilianda solicitus, electum Neapolitanum in Hungariam legatum destinauerat j ast ea inter Belam et Ottocaruin iam coaluit Posonii post Pascha ; cuius annales Altahen­ses (apud Canis. edit. Basnag. Tom. IV. p. 190.) ita meminerunt : Bela, rex Vngariae , qui iam plus , quam per biennium Austriam , Stiriam, et Morauiam vastaue­rat, multis rnillibus hominum interfectis , concordiam fecit cum Ottakero duce , recipiens ducatum Stiriae, suaeque potestati subiiciens terrarn ipsam. 'A. Ch. 1254. Idem Innocentius Salomeae, Colomanni Re­gis , ac Ducis totius Sclauoniae viduae, villas quas­piam, ad se pertinentes recipiendi facultatem, ad dies vitae , concedit. Innocentius — — sorori Salomeae, Ordinis S. Damiani , natae quondam I. Cracouiae et San­dom. Ducis, Tuae deuotionis sinceritas exi­git, vt tibi quam digne possimus, gratiam facia­mus. Hinc est, quod nos, tuis supplicationibus inclinati, auctoritate tibi praesentium indulgemus, vt, si dileetum filium, nobilem Virum, E. ducem Cracouiae et Sandom, germanum tuum, contingat decedere sine prole, tibique relinquere viJlas ali­quas, ad se iure spectantes ; Jicite possis ad tuum et monasterii opus recipere, acetiain, dum vixe-

Next

/
Thumbnails
Contents