Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tur dominio , compedibus obnoxii proli tlolor ! seruitutis. Propter quod est nobis super liis saniori summopere prouidendum consilio , vt ad interitum deducatur dissensionis semen huiusmodi, antequam per negligentiam amplius coaiescat; quia si nostra ipsum pullulare dissimulatio vltra permiserit, difficile poterit, etiam prudentiae falce adhibita, postmodum resecari, quam ignis vorax ipsorum terras regum in solitudinem redigat, et mucro desaeuiens eo plurium, si qLiod absit, piorum perueniatur ad pugnam , stragem miserabilem ingerat et ruiJiam ; quo congred'?'ntium de terris suae ditioni subiectis copiosior haberi dignoscitur numerus hinc et inde. Ne igitur huiusmodi pericula nostri dolorern animi, quem ex liis, quae contigerunt in gente, concepimus, si eis promto non obsistatur rejnedio, exaggerent prouentura ; sed vt nostram saltem infra christianitatis viscera gratam sollicitudo pacis quietem recipiat , cuius corpus in suis extremitatibus non absque mentis amaritudine, qLiot idie a paganis conspicimLis grauiter impugnari j pro redintegrando inter eosdem reges , discordiarum semota materia, sinceritatis ainore, vel saltem ineundis treugis, quae solent esse paci praeambLilae, vt per earum interuentum de compositione postmoduin tractatus commodior habeatur ; dilectuin filium B. Neapolitanum electum , CapelJanum nostrum , virum dono scientiae praeditum, vitae integritatis conspicuum, ac Nobis et fratribus nostris merito suae probitatis acceptum, commisso ei legationis ofticio , vt aedificet et plantet , euellat, disperdat, et dissipet, prout secundum datam ei a Deo prudentiam expedire viderit, de consilio eorumdem fratrura digne prouidimus destinandum ;