Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Ch. 1254. Idem Innocentius Benedicto Strigonien. Archi - Episcopo pcillium mittit. Innocentius etc. Yenerabili fratri Benedicto Arcliiepiscopo Strigoniensi salutein — Cum palleum, insigne videlicet Pontificalis oflicii, ex parte tua fuisset a nobis per dilectos filios Magistros Praepositum ecclesiae Csasmen. Zagrabiensis, et Ileynaldum Plebanum Ecclesiae de Bana, Strigonien. Dioecesis , nuncios tuos, cum ea , qua decuit instantia postulatum ; nos tuis precibus annuentes, ipsum de B. Petri corpore sumtum, per eosdem Praepositum et Plebanum tibi assignandum, per ipsos duximus destinandum, vt illud U'bi assignent sub illa forma, quam eis sub bulla nostra dedimus interclusam, et a te nostro et ecclesiae 11 omanae nomine sub forma, quam sub eadem bulla dirigimus, fidelitatis recipiant iuramentum. Tu autem eo intra ecclesiam tuam illis vtaris diebus, qui expressi in ipsius Ecclesiae priuilegiis continentur. Yt igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius, intus serues in mente, fraternitatem tuam monemus, et hortamur, quatenus Iiumilitatem, et iustitiam dante Domino , qui dat munera et praemia elargitur, conseruare studeas, qui suum seruant et promouent seruatorem , et Ecclesiam sponsam tuam cures solicite auctore Deo spiritualiter et corporaliter augmentare. Datum Laterani Y. Idus Martii Pontificatus nostri anno XI. E collect. Wagneriano - Jankoviclnana sob E. nro. 57. p. 356. Postquam vel Bela Stephanum Cardinalem in metropolim Strigoniensem recipere noluit, vel ipse Stephanus , mutata voluutate , cardinalitiam dignitatem retinere maluit, consensit ad cxtremum Innocentius, vt Pctcrlius refert (Conc. P. t. p. 72.) et Benedictum dc