Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nouare. Forma autem exliibiti priuilegii de verbo ad verbum talis erat: Andreas (vide ad annum MCCXXVIT. in fine Tom. III. Vol. II.) Nos autem , quae praemissa etiam sub sigillis nostri Ducatus inuenimus confirmata, ad liabundantiorem cautelam iterato eis innouauimus et innouata — sigillo nostro dupplici ad instantiam, petitionesque eorum , praesentibus confirmauimus. Datum (anno) gratiae MCC. quinquagesimo quarto , idus Ianuarii, regni vero nostri Anno sexto (nono) decimo." Ex attrito Gabrielis Betlehem Principis transumpto exscripsit Dan. Cornides Coll. Dipl. Tom. VIII. s. p. A. Clu 1254. Innocentius PP. IF. FF. Praedicatores, e Hungaria missos , Turciae maioris Soldano commendat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Nobili Viro Saldano Turchiae, Deum verum colore, et tiinere. Deus creator omnium, ipsius sator et amator liominum, quod neminem vult perire, cunctos, vt salui fiant, venire desiderat voluntarios ad suae notitiam veritatis , quae rationabiles creaturas spiritu immortalitatis instruat. Eos enim, vt ipsis in se credentibus innotesceret, condidit, et illis capaces Conditoris sui animas, diuinae mentis imagine decoratas, indidit; vt proposito eisCreaturarum visibilium speculo Creatoris innuente vestigium , quo ad perceptionem inuisibilium, quae auctorem suum probant inuisibilein, et aeternum, intellectualis inquisitio conualescit. Ad liberandam autein hanc humanae dignitatem naturae ob peccatum originis, ignorantiae tenebris, et carrtalium sensuuin infectionibus inuolutam, vt hausto pristinue lucis radio ad contemplationem veri Dei, so-