Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

stri, seu Paroehialis, nec Iudices Nohilium quorumcunque Comitatuum, et generaliter nullus Iudicum, et Iustitiariorum regni nostri, quocun­quenomine, honore et dignitate praefulgeat, su­per aliqua causa; vt puta: super furto, latrocinio, vel in moneta, et generaliter super nullis causa­rum articulis, ipsos possit, debeat et audeat iu­dicare; excepto eo, quod si populi, et Iobbagyo­nes Ecclesiae terras communes cum aliis populis, diuersarum conditionum , habuerint, et quaestio de diuisione terrarum orta fuerit, tunc rex, vel vicem suam gerens , ipsos , si consortes eiusdem litis fuerint, simul cum aliis poterunt iudicare. Et similiter in aliis causis omnibus, quae totam pro­uinciam tangerent, rex vel ab eo missus, ipsos cum ceteris eorum comprouincialibus iudicet. In aliis autem maioribus et minutis causis, et genera­liter in omnibus, solius Praepositi cum Capitulo , vel Decani, aut officialium eorumdem, Jobbagio­nes et populi ipsius ecclesiae adstare in iudicio te­neantur. Si quidem in reddenda alicui iustitia ipsos suspectos habere conarentur; ob huiusmodi suspicionis causam remouendam, pro certiori facti cautela, hominem regium adiungendum, et audi­endum producere possunt; Iudicium eorumdem , prout ipsam Ecclesiam, per pios decessores nostros liac libertatis praerogatiua nouimus ab olim deco­ratam, ad dictam etiam ratihabitionem innouata, quod Iobbagyones et populi eiusdem ecclesiae Al­bensis, nec Palatini, seu Vicepalatini ad congre­gationem generalem, aut etiam specialem et par­ticularem, neque Comitum Parochialium, seu eo­rumdem siinul cum aliis communem, vel sine aliis, viclualium administrationem, et solutionem, vel

Next

/
Thumbnails
Contents