Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
terimus propagare, et sic Romano imperio et etiam terrae sanctae poterunt impendere subsidia oportuna ; partim vero eosdem in medio regni nostri collocauimus, ad defensionem Castrorum , quae circa Danubium aedificari facimus; cum gens nostra ad hoc exstiterit insueta; quia in hoc resedit examinatum quam pluries nostrum consilium, quod esset, salubrius nobis et toti Europae, vtDanubius fortalitiis muniretur : Iiaec enim est aqua contradictionis: hic Heraclius occurrit Cosroae pro romano imperio defendendo, et hic etiam nos quomodocunque improuisi , et nunc enormiter laesi per .decein menses contradiximus Tartaris , regno nostro tunc fere penitus fortaliciis et defensoribus immunito ; quod , quod absit, si possideretur a Tartaris, esset pro ipsis apertum hostium ad alias fidei catholicae regiones; tum quia ex ista parte versus Christicolas non est mare impediens; tum quia possent familias suas, et animalia, in quibus mirabiliter ibidem aptius, quam alibi collocare. Totila (Atila) in exemplum veniat, qui ex parte Orientis ad Occidentem veniens subiugandam, in medio regni Hungariae sedem suam principaliter collocauit; et contra Caesares, qui ex occidente ad sibi submittendum oriens dimicabant, quam plurima ad constructionem exercitus faciunt, iilfra regni nostri terminos deponebant. Super his ergo prouideat circumspecta Pontificalis Sanctitas, et antequam vulnus marcescat, salutare dignetur apponere medicamen. Admiratur enim quam plurimum Sapientum multitudo eo, quod rebus, vt nunc, sic se habentibus regem Franciae, tam nobile membrum Ecclesiae, de Europae finibus Vestra Paternitas licentiari sustinuit. Admiratur inquam,