Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

raemoratus, de voluntate nostra propriis sumtibus et expensis in castro nostro Posoniensi construxit, inioco, cpaod Vepruch vulgariter nuncupatur. Confirrnamus etiam vineam , quam eidem contuli­mus in Pest, et vineam quandam sitam Bude, quam dilectus auunculus noster, Yenera­bilis in Christo Pater, Aquileensis Ec­clesie Patriarcha, felicis r ec or d at i onis, sepedicte Ecclesie contulit pro anirae sororis sue remedio , matris nostre. Tria quoque molendina ad aquas calidas sita in Meger iuxta Budam. Ad hec Ecclesie sepedicte libertatem, quam ab anti­quo possedit , vt videlicet Comes de Plys, qui pro tempore fuerit constitutus, super populos eius­dem Ecclesie vbicunque existentes , descensum fa­cere aut recipere , siue aliquam inferre violentiam non presumat. Item, quod de rebus, quas Fratres de Plys ad proprium Claustrum deferunt, nullus tributum recipiat, presentibus confirmamus. Pi­scinam etiam Churna nomine, in Comitatu Bu­drugiensi, cum suis circumstantiis , eatenus quate­nus de medio piscine per girum iactus sagitte po­test capere, cum piscatoribus ad ipsam Ecclesiam pertinentibus, et omnes alias possessiones, quas pacifice dinoscitur possidere, eidem Ecclesiae con­firmamus. Yolumus etiam et precipimus, vt po­pulos ecclesie memorate in maioribus et arduis, negociis nullus Iudicum debeat iudicare, preter nostram presentiam aut illius, cui in nostra curia hoc duxerimus committendum, cum ipsam Eccle­siam in protectionem nostram specialem recepe­rimus ac tutelam. Yt autem hec adnotatio robur obtineat perpetue firmitatis , nec aliquo excogita­to valeat ingenio impugnari, presentes litteras au-

Next

/
Thumbnails
Contents