Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rie, Dalmat. Croat. Rame, Seruie, Gallicie, Lo­domerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Omni­bus orihodoxe fidei cultoribus, presens scriptum inspecturis , salutem in eo, qui regibus dat salu­tem. Licet in humanis dispositionibus nichil stabi­le, nichil quoque perpetuum, quidquid est corru­ptioni subiectum, sed caduca sunt hominum omnia, et temporum diuturnitate labuntur j illud tamen , quod Ecclesiis et locis religiosis pia consideratione efficitur, intuitu Iesu Christi, qui vnicuique in di­stricto examine pro meritis respondebit, nulla cor­ruptione inficitur, sed perpetua potius stabilitate repositum , multiplicato foenore reseruatur. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire , quod quum per subitam irruptionem Tartharorum, Regnum nostrum acerbe exstitisset, diuino, vt credimus, iudicio flagellatum, et in ciui­tate Strigon. quam iidem hostiliter per seuitie sue rabiem inuaserunt, ciues eiusdem vtriusque sexus, absque delectione ordinis ac etatis, nec non innu­merabiles illuc congregatos aliunde igne et gladio miserabiliter consumpsissent; Ecclesia de P 1 ys quedam monumenta et priuilegia ibidem ob secu­ritatem posita, confecta super quibusdam aliis red­ditibus a nobis, nostrisque predecessoribus, Illu­stribus regibus Yngarie, intuitu salutis et retri­butionis eterne collatis, amiserit; dilectus nobis in Christo frater Iohannes Abbas eiusdem Ecclesie, qui nostris, nostrisque regni, nec non Baronum nostrorum seruitiis deuote, et assidue desudauit, in nostris legationibus deferendis se et sua diuersis periculis exponendo, humiliter suplicauit, vt pos­sessiones, tributa et redditus Ecclesie de Pljs, quo­rum priuilegia amissa fuerant, nostri priuilegii ile-

Next

/
Thumbnails
Contents