Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Sumugh nominatae, existentem in Seipus, emptam per ipsos a Caniferis nostris , super eandem terram Sumugh existentibus, nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos siquidem eorumdem petitionem in hac parte iustam esse attendentes, praedictam particulam terrae Sumugh emtitiam eorumdem , nostro duximus priuilegio confirmandam ; illa tamen conditione adiecta , vt tam ipsi Saxones, qui ad praesens ipsam terram habitant, quam illi, qui in societatem ipsorum , caussa commorandi ad eandem terram venerint , vt idem seruitium exhibere teneantur, quod vniuersi Caniferi nostri super ipsam terram Sumugh existentes tenentur exhibere; nec vltra id per eos , vel per Comitem ipsorum, pro teinpore constitutum, in aliquo possint aggrauari. Si quis etiam ex ipsis portionem terrae, quae ipsum contingit, in eadem partieufa terrae Sumugh vendere voluerit , hominibus eis eadem libertate constitutis, seu hospitibus ad eandein liberlatem venientibus , et non aliis , liberam habeant vendendi facultalem. Praeterea, vt iidem Saxones nostri pleniora nobis valeant exhibere seruitia, talem eisdein fecimus gratiam , vt per Comitem ipsorum , vel per centurionem, more alioriim Saxonum noslrorum, in Scypus existentium, et non aliler in omnibus caLissis debeant iudicari. ^ t igitur praemissa omnia robur perpetuae firmitatis obtineant, nec per quempiam processu temporum in irritum possint reuocari, praesentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MCCLIV. IX. Kal. Aprilis, regni autem nostri anno XIX. Apucl Wagner Analecta Scepusii Part. I. pag. 188. Katona Tom. VJ p. 212. ^umngh veteri Ilungarorum