Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

liaritas confouebat alterna, tempestatis exagitet spi­ritus , et in profundum vorago iurgiorum absor­beat, dum ad non neeessaria bella , sed perniciosa prorsus insurgitis, et ad inuicem dimicatis; siecpie lit, qnod , vobis regna vestra praedantibus, et depopulantibus circumpositas regiones, terra re­maneat, prohdolor! desolata. Quia vero nostrae sollicitudinis interest, vt nos, qui disponente Do­mino, vniuersali regimini praesidemus, ex officio nostro pro ea maxiine, quod Ecclesiae, quae inde consueuerunt nunc laedi, nunc destrui, praeseruen­tur, et christianus populus taliter non perdatur , tantis occurramus periculis , remediis opportunis ; Celsitudinem rogamus , monemus , et hortamur , atque in remissionem tuorum peccatorum imponi ­mus ; quatenus ab his guerris omnino desistens, cum praedicto rege, sic ad pacem et concordiam, pro apostolicae sedis et nostra reuerentia, sine di­latione, et difficultate qualibet reuertaris , quod exinde apud Deum, et homines valeas non imme­rito commendari: Nos enim dileclum filium, fra­trem Velascum, poenitentiarium nostrum , ad par­tes illas, ad reforinanda inter vos pacis foedera, destinauius ; dantes ei cogendi contradictores et rebelles per excommunicationis in personas, ct ter­ras ipsoruin interdicti sententias, plenariam pote­statein. Non obstantibus, si vobis ab apostolica se­de concessum sit, vt in vos; seti terras vestras non jiossint huiusmodi sententiae promujgari, Da­tum Assissii kalendis Iulii, anno XI. " E reg. anni Xf. Lib. XI. epist. V. Raynaltlus ad A. l nro XXYlll. notat , lnnocentinm Wrneeslao R. Bob. et Belae R, H. similcs eo in argumento dedisse litteras. Velascus ad id contulisse videtur, vt Wences­lao A. 1255. X. Kal. Octob, defuncto, intcr filium ipsi-

Next

/
Thumbnails
Contents