Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

stitutionis effectus impediri valeat , vel eidem in aliquo derogari. Nulli ergo omnino — — Si quis autem — — Datum Assisy VIII. id. May. Pon­tificatus nostri anno X. Ex eodem reg. epist. 679. Koller Epp. Quiuqne. Tom. II. p. 148. sq. A. Ch. 1253. Idem Innocentius e debito veteri Bartholo­maeo Episcopo quondam Quinque-Eccl. centum dun­taxat marcas deinceps e reditibus Episcopalibus solui praecipit. Innocentius — — — venerabili fratri — Episcopo Quinqueeccles. salulem — — Cum si­cut ex parte tua fuit propositum, coram nobis, Ec­clesia tua in exhibitione ducentarum marcarum ar­genti, quas pensionis nomine Bartholomaeo quon­dam Quinque - Ecclesien. episcopo annis singulis exhibere teneris, maxime cum tenues habeas redi­tus, nimium pregrauetur; nos tuis deuotis suppli­cationibus inclinati, tibi et eidem Ecclesie super hoc opportuno remedio prouidere volentes, auctori­tate presentium tibi indulgemus, vt te ipsi Bar­tholomaeo de antiquo debiLo centum marcas argen­ti in kal. Maj futuris proximo apud Venetias per­soluente, quibus euin volumus manere contenlum, nonnisi medielalem pensionis eiusdem in eisdemlo­co et termino, annuatim de cetero sibi soluere te­nearis. Decernentes nihilominus, excommunicaLio­nis, et interdicti sententias, si que ocasione ipsius pensionis per quoscunque in te hactenus late fue­runt, irritas et inanes. Non obstanlibus aliquibus litteris impetratis a sede Apostolica super eodem veteri debito, seu etiam impetrandis. NuIIi ergo

Next

/
Thumbnails
Contents