Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tanquam personam nostram, vel potius nos in eo recipientes , cum debita reuerentia et lionore illius monitis et mandatis plenarie et humiliter in­tendere procuretis. Ita, quod idem ad gloriam Dei, et animarum profectum iniunctum sibi mini­sterium exequi valeat inoffense, nosque deuotio­nem Vestram possimus exinde merito coinmendare. Nos enim sententias, quas idem rite tulerit in re­belles , ratas etc. vsque: obseruari. Datum Assisii III. Nonas May. Anno decimo. " E libro regest. X. nro. 509. A. Ch. 1253. Idem Innocentius, vt Procuratores Electi Quinque - Ecclesiensis, maiorem etiam summam , sub cautione praefata , leuare queant, indulget. Innocentius — — Dileclis filiis, Georgio et Canonicis Ecclesie Quinqueecclesiensis, Procura­toribus venerabilis fratris nostri Episcopi Quinque­ecclesiensis salutem. •— — Cum , sicut nobis ex­ponere curauistis, nuper pro venerabili fratre no­stro —Episcopo Quinqueecclesiensi ad sedem apo­stolicam accedentes oporteat vos pro ipsius nego­tiis prosequendis subire onera expensarum; pre­sentium auctoritate vobis concedimus, vt non ob­stantibus aliis litteris vobis a nobis concessis super 15. marcarum auri mutuo contrahendo, quas nul­lius vokimus esse momenti , liceat vobis nomine ipsius episcopi vsque ad summam decem et nouem marcarum auri pulueris ad pondus Venetum reci­pere mutuum, et propter hoc bona ipsius Epi­scopi creditoribus obligare, nec non et renunciare constitutioni de duabus dietis edite in concilio ge­nerali, et omnibus indulgentiis et litteris concessis

Next

/
Thumbnails
Contents