Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tubag, perlinentes ad eamdem villam Cliege iuxta transitum magnae viae euntis de Cliege ad villam Nogbezermen dielam, infra et supra. Item dedimus terram quamdam paruam, Tauernicorum 110strorum Kis - Kampnath vocatam, prope Ticziam iuxta villas Episcopales Eurem, et Mohagteu appellatas. Item dedimus tertiam partem tributi de Porozlou in terris et aquis cum vna curia ; a parte superiori villae Porozlou, comitatui Ileuesujuar pertinentem; ac cum vna inagna naue; salua decima parte tributi, quam Ecclesia Agriensis a tempore suae fundationis percepit pacifice et quiete. ltem dedimus vnum fossatum, siue foueam, salis fodinam liberam , in Deszakna ; sine omni tributo et exactione tam in terra, quam in aquis, si in Agriam sales de eadem extractos deferre voluerint per naues, vel in curru, vel ibidem vendere; de~ dimus et auctoritatem ipsi Lamberto Episcopo, pro nomine suae Ecclesiae, vel in Tizenkii, vel in vel in Kerekii, quae sunt in territorio Ecclesiae Agriensis, castrum aedificandi; hoc maxime declarando : quod nullus Episcoporum , qui pro tempore fuerit, possit et valeat, de possessionibus praedictis aliquam vendere, commutare, aut quouis modo alienare; quodsi aliquo modo alienauerit, pro non alienatis eo ipso habeantur: et liaeredes ac successores nostri Reges in praedictis possessionibus intactos, etillaesos conseruare primo de se ipsis, postmodum a potentioribus defensare teneantur. Et processu temporis, si per quemcunque potentemTyrannum ex eisdem possessionibus occupatae fuerint; auferendo ab eisdem, memoratae Ecclesiae Agriensi semper reddant, et restituant; quod si non abstulerint ab occupaloribus, et Ec/ 2 *