Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
slerium adeo destruetum extitit , quod de personis eiusdem Carthusiensis Ordinis non poterat commode reformari ; quosdam monachos et conuersos vestri monasterii collocarit. Nos Vestris deuotis supplicationibus inclinati, quod ab eodem Archiepiscopo in hac parte prouide factum est, ratum et gratum habentes , illud auctoritate Apostolica confirmamus etc. vsque: communimus. Nulli ergo nostrae confirmationis etc. Datum Pesusii XV. Kalendas Februarii Anno decimo." E regestro anni X. nro 247. A. Ch. 1255. Idem Innocentius Arch. Episcopis Hungariae cum Cumanis neo - conuersis in quibusdam casibus dispensandi potestatem facit. Innocentius — Archiepiscopis per Regnum Hungariae constitutis — Cum, sicut accepiinus , Cumani, qui hactenus in coecitatis et ignorantiae tenebris ambulantes, fidem catholicam impugnabant etc. — Christianae; dispensandi cum illis, qui ad Catholicam fidem conuersi fuerint, super casibus, non tamen grauibus et enormibus, ex quibus adhuc in gentilitatis errore inanentes irregularitatem contraxerant, prout animarum suaruin saluti expedire videritis, auctoritate praesentium vobis concedimus facultatem. Datum Perusii nonis Februarii Anno X. * Ibidem nro. 237.