Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

E Diplomatario Mereyianae familiae obtinnit Katona Tom. VI. p. 167. stp JtL 3 (r 4­A. Ch. 1252. Achilles, Episcopus Quinque - Eccles. terras S. Iacobi de Irugh , Paulinorum , recenset ac confir­mat. Achilles, Dei gratia, Episcopus Quinqueeccle­siensis, Vniuersis Christi fidelibus praesentem pa­ginam inspecturis, salutem in Domino. Ad vni­uersorutn notitiam harum serie volumus perueni­re. Quod cum nos ad Ecclesiam sancti Iacobi de Irugh causa visitationis accessimus , Frater Anto­nius, Prior eiusdem Ecclesiae vna cum fratribus suis a nobis petiit humiliter et deuote, vt posses­siones Ecclesiae suae videremus, et metas earum­dem, in quibus commetanei eum saepius turbaue­rant, nos ipsis emendaremus. Volentes itaque Bea­to lacobo in hac parte deseruire, et vt expensam de paupertate fratrum nobis factam, labore pro­prio refunderemus, personaliter accedentes, cu­xiam ipsius ecclesiae domos, vineas, et quaedam de terris suis et foenetis circuiuimus; sed quia tar­dum erat ire per singula, homines nostros fide dignos, Magistrum Benedictum deQuinqueecclesiis, Andream , filium Chymoz, iobbagionem Ecclesiae nostrae , vna cum aliis iobbagionibus et commen­taneis, ad contuendum omnes possessiones Eccle­siae, et ponendum metas, vice nostra duximus re­linquendos. Qui postmodum ad nos redeuntes di­xerunt has inuenisse et circuisse possessiones: vi­delicet primo: donationem Venerabilis Patris Bar­tholomaei, quondam Episcopi Quinqueecclesiensis , qui dictam Ecclesiam fundauerat; scilicet vnum

Next

/
Thumbnails
Contents