Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

sub nostra existat legitima protectione, iustiti­amque a nobis expeterent sibi administrari, visis tamen et perlectis litteris priuilegialibus SS. Regum Stephani etLadislai super donationepraescriptarum decimarum Ecclesiae Zaladiensis, nec non obedi­entia praedictorum Sacerdotum confectis, volumus et firmiter sub virtute s. obedientiae vobis Ecclesi­arum Rectoribus de villis Komar, Karos, Kolon, Galambok, Rada , Rokoljan, Yggryecz, Rayk, et aliis vniuersis sub decimatione praedictae Ecclesiae Zaladiensis existentibus , tam praesentibus quam fu­turis, praecipimus per praesentes, quatenus praedi­cto Abbati et aliis successoribus suis debitam et con­dignam obedientiam et reuerentiam tamquam per­sonae nostrae, prout iusto Praelato Yestro , in sin­gulis , quibus decet, sicut ad haec tempora fecistis, impendere studeatis; ac decimas suas, dictoque monasterio suo et sibi ab antiquo , quemadmodum in praescriptis litteris ipsius priuilegialibus vidimus, prouenire debentes populos siue homines, tam No­biles quam ignobiles, in Parochiis Yestris habitos, et contentos extradare facere, plene etintegre pro­curetis. Episcopus vero Weszprimiensis molestan­di et aggrauandi omnino nullam in vobis habeat et super vos potestatem. Si vero secus facere intende­ritis in praemissis, per censuram ecclesiasticam, iuris tramite obsernato, contra vos, et quoslibet deten­tores decimarum praescriptarum procedemus. Haec vero praemissa vbilibet solenniter et pure in Eccle­siis Yestris diebus Dominicis volumus per vos pro­clamari. Datum tertia die congregationis nostrae annotatae anno gratiae MCCLII." E MSS. Heuenesianis Tom. B. alias R. p. 231-2, Originale in Caraera R. H. A-.

Next

/
Thumbnails
Contents