Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

fleri et locari, cuius ciuitatis noraen sit Nouum Forum, singulos et omnes mansos centum, si tot vel plures possint invenire , inter fluuios Os trovszka et Rogoznik , a fluuio Lepietnica ad Ca­strum Saflariense, a quibus per octo Scotos pre­fati conuentus Abbas, vna cum Fratribus exigere potest. Statuimus in eadem Ciuitate Aduocatum , per eundem Abbatem ex ciuibus iuratis, nostri tamen consensus requisitione, facta electione, con­stitutum; ita eciam, quod in his mansis ciues et omnes homines locati, coram vllo , quam coram Aduocato, iure Theutonico Noui Fori, ipsi in omnibus cogendi sint litigare; sed hec: decisioCa­pitis, membrorum mutilacio, consensui nostro re­seruamus ; cui Aduocato concessimus octo mansos liberos ad fluuium Osztrovszko , in teloneo duos, molendina, tabernas, et omnem liquorum, vna cum tota Communitate, emulationem: ex quibus mansis ad expeditionem bellicam vnum , aliquan­do duos, ex toloneo alterum expediat. Ad extre­mum his priuilegiis gaudeat Nouum Forum, qui­bus gaudet Ciuitas Cracouie et alie Ciuitates nostre, iure Theutonico fundate. Yt autem hec nostra concessio in omnibus punctis, conditionibus et ar­ticulis in perpetuum robur et vim obtineat et sem­per sine omni suspicione permaneat, presenti pri­uilegio proinde sigillum nostrum est subappensum. Datum Cracouie, Anno Millesimo, Ducentesimo , quinquagesimo secundo. In octaua Corporis Chri­sti. Presentibus Prandota Episcopo Cracouiensi, Clemente Cracouiensi, Bouslao Sandomiriensi Pa­latinis, Mirsone Cracouiensi et Cislao Sandomiri­ensi Castellanis. " Apud Bardosi p. 59 — 60.

Next

/
Thumbnails
Contents