Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
honorem B. Lueiae Virginis erigi fecissemus, pro remedio animae bonae memoriae C o m i t i s O rbazy, Patris nostri, cuius corpus in ipsa porticu in Domino requiescit, statuimus et ordinauimus, •vt sacerdos aliquis instituatur ibidem, qui assidue debeat ipsi altari obsequium suum impendere, et quanto frequentius potest, salua honestate sua et debita deuotione, missarum in eodem solemnia celebrare. Et quia solus Sacerdos sine ministri suffragio missam celebrare non potest: statuimus similiter, vt aliquem sacerdotem , quem elegerit, sibi in subsidium ex necessitate assumere teneatur; cum quo et missarum celebret solemnia, et qui , vtpote sibi subiectus, defectum ipsius supplere debeat, cum fuerit opportunum ; cui etiam ipse Sacerdos institutus de sustentatione competenti debeat prouidere; ita tamen, quod ipsum, si inhoneste conuersatus fuerit, vel si in ofticio sibi imposito negligens exstiterit vel remissus, possit et debeat remouere; et in locum ipsius alium idoneum aduocare. Verum tamen, quia Ecclesia sine rebus corporalibus in nullo proficit, sicut nec anima sine corpore corporaliter viuit, et qui altari seruil, viuere debet de altari, et non debet a mercede repelli , qui ad onus electus fuerit, et assumtus : praedictam villam cum foeneto et aliis suis pertinentiis, ac vtilitatibus, nec non cum duabus vineis, quarum vna est sita iuxta puteumWrkutha, et alia in monte Bala, quas emimus ab Archiepiscopo supradicto, in ius et proprietatem ipsius Basilicae, seu altaris, contulimus, concessimus et donauimus , ad vsum et sustentationem Sacerdotis, qui ad ministerium ipsius altaris fuerit pro tempore institutus; statuentes, vt cum ipsa Basi-