Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1252. Idem Bela Vincentio Comiti, filio Akadas, terram Zdh, in Siculica Sede Sepsi confert. Bela, Dei gratia, Vngar. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cumaniaeque Rex, vniuersis, praesentes litteras inspecturis, salutem in vero salutari. Circumspectio regum prouida, condignis praemiis sibi obsequentibus sic debet occurrere, vt et alii exemplo consimili ad fidelitatis opera fortius accedant. Proinde ad vniuersorum notitiam peruenire volumus praesentium per tenorem: quod accedenS ad nos fidelis noster Vincentius Comes, filius Akadas, Siculi de Sebus, — genter postulando, quod terram Zek , quae quondam Saxonis Fulkun fuerat, sed per deuastationem Tartarorum vacua et habitationibus carens remanserat, inter terras Olachorum de Kirtz , Saxonum de Barassu, et terras Siculorum de Sebus existentem, sibi conferre dignaremur. JEt nos iustis petitionibus inclinati, consideratis m — — quae a primaeuis pueritiae suae temporibus in regno nostro et extra regnum in legationibus deferendis studuit commendabiliter exhibere; memoratam t — — vtilitatibus et pertinentiis suis, sibi et per eum suis heredibus, heredumque successoribus duximus perpetuo conferendam. Quam per dilectum et fidelem nostrum Ladislaum, Vaiuodam Transiluanum, et Comitem de Wolkou, sibi fecimusassignari. Metae autem, siue termini ipsius terrae, quemadmodum nobis, per eundem Ladislaum constitit, hoc ordine distinguuntur. — Vt autem praedicta liberalitas, seu donatio robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes eidem concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini MCCL. se10 *