Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ctum non debuit vel potuit immutavi. Quia, etsi ex plenitudine potestatis omnia possitis; potestati tamen vestrae renunciasse videmini in hac parte; sicut et ipse Deus, cuius vices geritis in terris , non omnia facit potentia ordinata sed conditionata ; licet possit omnia potentia absoluta. Hoc igitur tantuin posse debetis, vt fiducia filiali diximus, quocl de iure potestis. Non enim debet inde iniuriarum nasci occasio, vnde iura prodierunt. Supplicamus itaque et rogamus humiliter ac deuote, sanctitatis vestrae clementiam, quatenus dignemini reducere ad memoriam, qualiter sancti progenitores nostri vna nobiscum , vel potius nos cum ipsis et per ipsos elaborauimus in plantatione et ampliatione fidei catholicae, sicLit manifesttim est de sollicitLidine nostra, ac diligentia in conLiersione Cumanorum, nuper ad fidem reiiocatorum, et venientium omni die; nec non in reuocatione RLithenorLim ab obedientiam sedis apostolicae; quorLim nuncii vel iam accesserunt, vel sunt ad vos in proximo reuerenter accessuri, et recogitantes, qualiter in obedientia promta, reuerentia humili , honorifica et munifica receptione legaturum et aliorum nunciorum sedis apostolicae, inter omnes reges et principes catholicos sedem apostolicam dilexeririius. Ob hoc ab expeditione nostra et petitione iuslissima, pater sanctissime non confundatis; quin potius vt nos et principes regni nostri promtos ad omne beneplacitum Vestrum faciatis merito promtiores ; postulationein tam legitime factam cum omni integritate iurium Archiepiscopalium paternaliter admittatis. AlioqLiin non solum nostrae, sed etiam videremini in hac parte diuinae resistere voluntali : quia omnis Clerus,