Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

in Strigonienscm Metropolitam celebrata, vna cum Ecclesia postulante totiusque regni clero ac popu­lo, quorum omnium vtilitati publicae, in ipsius translatione , salubriter consulitur, aiFeetuosissime nuper supplicantes, non sumus apud Yestram im­mensam pietatem, qua singulis et vniuersis afflu­ere consueuistis , quod non sine dolore dicimus, exauditi; quamquam consilium et assensus Domini Cardinalis S., Episcopi Praenestini, sicut per ve­stras litteras receperat in mandatis, vel, vt verius fateamur, Vestrae Sanctitatis auctoritas, quumis, cuius auctoritate fit , facere intelligatur , grande nobis adminiculum, immo potius felicem elfectum praestitisse debuerint in liac parte. Confusione quippe ac rubore aflicimur, quod tam legitime ac solemniter facto negocio cousensum regium, sicut de iure decuit, adhibentes, repelliiiuir vt indigni; et ad fontem pietatis accurrentes, nec guttam va­luimus reportare; praesertim, cum non solum ob postulantium vota concurrentia, sed et postulati merita, quibus idem multipliciter effulgens, seDeo et hominibus reddidit gratiosum ; consenstis noster debitus fuerit, et merito approbandus. Quum enim Strigoniensis Antistes sit primus inter ecclesiasticos et seculares principes, qui nobis consilio et auxilio in omnibus arduis et secretis regni nostri negociis debet assistere, cuius etiam praesentia carere non possumus vix in breuitate; merito assumi debuit in dictain Ecclesi­am, qui omnibus amabilis pro sua reuerentia lia­bitus, ab omnibus approbari meruerit ex condigno. Talis autem est ille venerabilis pater, de quo nunc est nobis sermo; et ideo non in priuato, sed iu publico, non in angulo, sed in tecto est vtique

Next

/
Thumbnails
Contents