Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

hens aliunde regio eulmini Itabiles circumspicit seruitores. Hac igitur consideratione inducti, ad vniuersorum tarn presencium, quain posterorum noticiam peruenire volumus presencium per teno­rem : quod cum magister Stephanus , aurifaber, primum felicis recordationis Patri nostro in arte fabrili fideliter seruiuisset, et tandem propter idem orticium sic coram nostre maiestatis oculis se pla­cabilem ob continuam legalitatem et seruitia stu­duisset exhibere; tandem ad nostram accedens pre­senciam a nobis suppliciter postulauit: vt terram Keseu, que alio vocabulo Kerd dicitur, a ter­ris Domine regine , et Ducatus, certis metis et veteribus segregatam , castrorum videlicet Hunth et Zulgageur , sibi pro terra descensuali concedere dignaremur. £t quia officii nostri debitum inuigi­lare remediis nos admonet subditorum, peticioni ipsius consensum praebemus et fauorem ; predi­ctam terram Keseu, vel aliter Kerd appellatam , a prememoratis castris penitus exemptam , duo­rum aratrorum , et dimidii vsui subiacentem, pro­ut per litteras venerabilis Patris Stephani A. Epi­scopi Strigon. cui assignacionem terre illius com­misimus , nobis innotuit, a terris Domine regine, et Ducatus per medietatem diuisam, et ab inui­cem separatam, pro terra descensuali ipsi Magistro Stephano tam plene , ac pacifice duximus confe« rendam; vt tam ipse, qnam ipsius heredes , liere­dumque successores pacifice possideant et quiete. Mete autem terre ipsius, sicut nobis per eumdem A. Episcopum constitit, hoc ordine distinguuntur: prima meta incipit prope Ypul ab oriente, et ve­nit ad quamdam pyrum, sub qua est meta ; inde tendit versus occidcntem, directe ad fundum, vbi

Next

/
Thumbnails
Contents