Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

districte praecipienda mandamus; quatenus eidem Episcopo vel Procuratori suo eius nomine faciatis de omnibus redditibus et prouentibus Archiepisco­palibus eiusdem ecclesiae integre responderi. Con­tra non obstantibus aliquibus Jitteris, vel indul­gentiis sedis Apostolicae quibuscunque personis vel locis singulariter, vel generaliter sub quauis ver­borum expressione concessis , per quas id impe­diri valeat vel differi. Seu si aliquibus de partibus illis ab eadem sede indultum existat, quod inter­dici etc. vsque: mentionem. Datum Perusii III. Kal. Ianuarii. Anno decimo. E libro X. nro 226. A. Ch. 1252, Iderrv Innooentius hoc ipsum Belae Rogi noti­ficat. Innocentius — Illustri Regi Hungariae. — Dudum, (vt supra vsque: Romana Ecclesia collo­care) vt suo splendore multipliciter illustrata reni­teat, et nos ipsius noJ^is assistente suffragio nostris incumbentia liumeris onera facilius supportemus. Scilicet quia Strigoniensis Ecclesia, cui praefatus Episcopus hactenus laudabiliter praefuit, de tali et tanti sibi subtracta Pastoris praesentia, posset me­rito conturlrari; nisi per ipsius expertam adhucpro­spere dirigatur industriam, et vigilem prouiden­tiam gubernetur. Nos eidem volentes Ecclesiae su­per hoc paternae consolationis afferre solatium, et suis profectibus pontificem sibi addicere sic subtra­ctum, curam et administrationem eius in spiritua­libus et temporalibus suae duximus sollicitudini committendam; quod tuae voluntati eo putamus acceplius, quo idem Episcopus circa exaJtationem

Next

/
Thumbnails
Contents