Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

— — Ex parte Vestra per dilectum filium, fra­trem Rambaldum, praeceptorem in Vngaria, fuit nobis humiliter supplicatum; Yt, quum in dorni­bus vestris propter multitudinem hospitum con­fluentium ad easdem, si eos vultis honesta familia­ritate tractare, silentium, praesertim in mensa, omnimode seruari non possit, iuxta quod indi­cunt vestri ordinis instituta, et praesertim in illis domibus, quae conuentus non liabent; ne contin­gat vos saepius ipsius ordinis fieri trangressores, quod in illis domibus, quae conuentuales existunt, silentium in mensa , lioc tamen adhibito modera­mine, obseruetur, videlicet, vt praelatus de or­dine quisquis fuerit, caussa hospitum discumben­tium cum eodem, vel aliorum hominum, ad men­sam superuenientium , aut ex aliis mstis caLissis li­cite , nec non et fratres, hospitibus ipsis in com­mestione immediate collateraliter considentes, mo­derate cum eisdem hospitibus, absque transgressio­ne dicti ordinis, possint loqui, vobis de benigni­tate sedis apostolicae concedere curaremus. Nos igitur deuotionis Vestrae precibus inclinati, mode­randi modo praemisso rigoreni praefati ordinis su­per praedicto capitulo silentii obseruandi, de fra­trum nostrorum consilio , in generali Capitulo et obtento, prout secundum Deum animarum saluti videris expedire, liberam vobis auctoritate prae­sentium concediinus facultatem. Nulli enro o Si quis autem — Datum Perusii VI. Kal. Martii, Pontificatus nostri anno IX. " E MSS. Battyanyianis , Katona Tom. VI. p. 164. s<j.

Next

/
Thumbnails
Contents