Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
praefata Domina Neste, mater videlicet Martini, contulit Ecclesiae Beati Aniani decem iugera, de terris fi m a t i s, quae sibi ad dotem cesserant; secundum quod confessa est coram liomine nostro, quem ad hoc miseramus. Item viginti iugera terrarum de terris campestribus, quarum decem adiacent in vaile CuchinLis, decem vero in Thoufeu. Item fenetum in eodem loco, quod falcare possunt tres homines per diem ; item de vineis suis tertiam partem ; item ibidein siluam, quae comprehendit quinqLie iugera lerrarum. Vt igitur liaec donatio robur perpetuae firmitatis obtineat, nec per quempiam , lapsu temporis, possit in irritum reuocari, ad petitioriem partium, in testimonium rei gestae, litteras nostras concessimus sigilii nostri munimine roboratas. Datum per nranus Magistri Boberti, Lectoris nostri. Anno Donrini miliesimo, ducentesimo, quinquagesimo prinro. Venerabili Domino, et in Christo Patre nostro Zalando Episcopo, Henrico Praeposito, Simeone Cantore, Ioanne Custode existentibus. " E Collect. Diplomatica Heuenesi Tomo 50. L. NN. p. 1G7-8. A. Ch. 1251. Conuentus hospitalis S. Regis de Strigonio r particulam terrae de Lucen , in Comitatu Neograd. A. Episcopo Strigon. venditam esse, testatur. Nos Iacobus , Magister Ilospitalis S. regis de Strigonio , vniuersique eiusdem loci fratres, significamus omnibus praesentes litteras inspecturis, Quod constitutis in nostri praesentia Damiano Comite , homine scilicet venerabilis Patris Donrini Stephani Archiepiscopi Strigoniensis ex vna parte ,