Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Cli. 1251. Capitulum Vesprimiense de donationibus Ab­batiae S. Aniani per Martinum Cichol, Clericum, et alios factis , legale testimonium perhibet. Capitulum Yesprimiensis Eeelesiae Omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis , sa­lutem in Domino lesu Christo. Vniuersitati fideli­um praesentium tenore volumus fieri manifestum, quod constitutis coram nobisMart i n o Clerico, de villa C hi c h o 1, ex vna parte, et A b b a t e de Ty­clion ex altera: idem Martinus asseruit viua vo­ce, quod totam possessionem suam, quam habuit in villa Chichol, cognatis suis, Paulo videlicet, Bu­ruslou , Cosma , Neste, matre Martini, filii Eche­beu, praesentibus et non contradicentibus, contu­lisset, pro remedio animae suae, Ecclesiae S. Ania­ni de Tychon , in perpetuum possidendam. Conti­net autem praedicta possessio aream curiae suae, et h o r t u m c u m a r b o r i b u s, et terras molles , quod vulgo dicitur Teluch, quae simul conti­tinent quindecim iugera terrarum; sed ista praedi­cta omnia adiacent ad partem meridionalem. Item apud Ecclesiam Sancti Saluatoris seplem iugera de terris fimatis. Item terras campestres ad duo ara­tra, quae adiacent iuxta viam Kup, ad plagam occidentalein , per quam itur ad forum versus Sci­r i g h a z, quas terras vulgo M i t u 1 a m e z e u ap­pellant. Item alias terras ad duo aratra, quae con­tinguantur praedictis terris, quae dicuntur R e­q u a s u v e 1 g ; item in tertio loco terras ad duo ara­tra (Quae) V s u n i dicuntur; et ista superius inemo­rata concluduntur vna meta. Item fenetum, quod est iuxta pratum Zodur, quod vno die septem ho­mines falcare possunt. Item aliud fenetum, quod est iuxta Tofeu; quod tres homines vno die fal­8 *

Next

/
Thumbnails
Contents