Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
suniliter, volumns , vt iu iudieatura liOininum et subditorum, Comitatuum praedictorum , niinime se ingerat > sed in ipsorum Coinitum libertate haec omnia et singula dcinceps perpetuo transeant, ex plenitudine regalis gratiae nostrae. Quae sic volumus, confirmamus, ratificamus, et roboramus. Insuper praesentibus precibus Friderici, Bartholomaei, et Ierindonis Comitum fauorabiliter annuentes , tricesimam supra dictam ipsis et heredibus ac posteritatibus eorum vniuersis iure hereditario donauimus et contuiimus perpetuis temporibus possidendain ; tali vero pactionis interuentu , quod praedicti Comites, heredesque eorumdem, praefatis latrociniis ita attendere debeant et obligentur , quod singulis non modo mercatoribus, verum etiam vniuersis cuiuscunque conditionis hominibus per dictum nemus Brod tutus et securus pateat transitus , ita quod, si vnicuiquam mercatorum vel alterius conditionis hominum , spoliari, ac bonis suis priuari contigerit, teneantur memorati Comites, eorumque haeredes , ad plenam satisfactionem ipsis spoliatis in dicto monte , infra ciuitatem JVlodrus, et locum eius montis, vbi capella sita est. " Praesentes A. Ch. 1251. Idetn Bela sentos et ancillas Iulae Bani, bonis priuati, Alexandro , Demetrii fclio , confert. Bela, Dei gratia, Ilungarie, Dalmaeie, Croacie, Rame , Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex. Yniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. Innocentie puritas confusa succuinberet, si peruersorum iniquitas remaneret impunita. Hinc est, quod cum exheredato Iula Bano, propter suorum exigentiam meritorum, seruos ipsius et ancillas in praedio de Nekcka quondam existentes , qui et que dispersi fuerant, fideli nostro Alexandro , filio Demetrii Comitis, Cognato ipsius I. Bani, in recompensationem fideJitatis , et seruitiorum