Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

et honeste expeditis, et extra regnum cum duo­bus militibus seruicium facere teneantur. Quia tamen diuersitates predictorum seruitiorum dubie­tatem quodammodo inducebant, destructis, et cassatis ordinacionibus seruiciorum praedictorum , ad petitionem dictorum fidelium nostrorum, ser­uicia, quibus ratione praedictorum Comitatuum ipsi et heredes ipsorum nobis et heredihus no­stris obnoxii de cetero tenebuntur, in sumpmam redegimus tali forma: quod nobis in maritimis personaliter existentibus, in mari cum vna naui, quae Saicia dicitur, et cum vna B a r c a tenebun­tur deseruire. Si vero W e g 1 a m i n s u 1 a in s u­am rehabebunt, tunc cum naui, quae Galea di­citur, seruire teneantur. Insuper cum necesse fue­rit exercitum Croaticum conuocari infra montem, qui Gozd dicitur, et vbicunque in illis partibus voluerimus, seruient cum viginti armatis decenter expeditis} ab ista vero parte montis, quocunque exercitum conuocauerimus Croaticum, cum decem armatis nobis seruicium exhibebunt. Praeterea premissa seruitia non tantum personaliter exhibe­bunt, sed etiam personis filiorum nostrorum no­bis, vel in dominio succedentium, vel sic de man­dato nostro ad illas partes venientium exhibere te­nebuntur. Insuper si exercitus afiquis confinia il­la inuaderet destruendo, ad subsidium dictorum confiniorum cum praedictis seruiciis se aecingent ad fugandum, aut persequendum inimicos, seu in­fideles nostros; tanquam sublimitati regie fideles fidelitatem debitam exhibebunt. V t predicte dona­ciones igitur progenitorum nostrorum felicium re­cordationum liberaliter eis facte per nostram in­nouacionis donacionem postmodum solemniter cou-

Next

/
Thumbnails
Contents