Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

stram per virtutem creatoris omnium obsecramus, quatenus stabilium in fide vestigia firmis cordibus imitando, vos illius notitiam gloriosam, et cul­tum felieissimum habere deleetet, qui candorem diuinitatis suae nube nostrae mortalitatis operiens, Crucis tormentum subiit, vt, quod fuerat astutia serpentis antiqui perditum, sui virtute sanguinis gloriam perciperet Angelorum. De iis quidern cum multum loqui litteris, fere nihil aliud sit, quam pu­gillo corrcludere' aquam maris , transire breuiter eligentes, praesertim cum sedens ad supernae dex­teram Maiestatis, sua pietate prouiderit, vt ad vos per pacis Angelos sui gloria Numinis perferatur ; affectum affectui cutnulando , vos sicut attentius possumus exhortamur, quatenus dilectos filiosFra­tres Ord inis P r a e d i c a t o r u m i n Hungaria, Regis aeterni praecones, quorum studium est sine culpa viuere, ac sibi et yniuersis renatis fonte Ba­ptismatis perennis vitae delicias impetrare, ad Ye­stram praesentiam accedentes, benigne et hilariter admittatis ; coelestis doctrinae pabulum , quod vo­bis in Christi nomine more solito duxerint propo­nendum, sic auidis auribus et attentis cordibus au­dientes , vt Spiritus S. qui a Deo Patre Filioque procedit, sua dignatione pectoribus Vestris influ­ens, vos dignos efficiat saluos in illius nauicula conseruari, qui quondam vacans capturae piscium, et tandem dispositione diuina hominum piscator efTectus claues regni coelorum obtinuit, per quas sicut ingressus eisdem catholicis diuina miseratione tribuitur, sic et perfidis, ipsius iusto iudicio de­negatur. Datum Viterbii XI. Kal. Iulii. Pontifi­catus nostri anno XI. E Bullar. Ord. Praed. Tom. I. p. 95.

Next

/
Thumbnails
Contents