Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1237. Fragmentum donationalium Colomani Hegis et Ducis totius Sclauoniae. Colomanus , Dei gratia, rex, et dux totius Sclauoniae, — — — et ne super hoc processu temporis possit aliqua oriri dubietas, litteras no­stras de consilio fratris nostri, et iobagio­num nostrorum, qui tunc praesentes erant, vide­iicet Opoy Bani, Nicolai Magistri Tauernicorum, Ladislai Comitis deSumug, et aliorum, sigilli no­stri munimine roboratas , dare concessimus. Da­tum per inanus Magistri Fiie, praepositi Zagrabi­ensis, anno ab incarnatione Dom. MCCXXXV Il." E MSS. Pray. Katona H. C. Tom. V. p. 802. A. Ch. 1237. Alarcus, Palatinus Cracouiensis, villam Ho­goznik, in liodierno Neoforensi districtu sitam, a suo nepote emtionis iure aquirit. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. A­men. Quoniam ea , quae a discretis hominibus in tempore geruntur , vetustate tamen , quae mater obliuionis est, interueniente, sepius labuntur in errorem. Hinc est, quod nos H. Dei gratia Dux Silesie, et Polonie, notum esse volumus vniuersis, tam praesentibus quam futuris, lianc paginam in­specturis: Quod Comiti M. Palatino de Krakow , coram concilio nostro et nostrorum Baronum, fi­liolus suus , nomine F. quamdam villam, quae Rogoznik vocatur, pro quadam sumina pecunie, sibi concesse a iam dicto Comite, iure heredita­rio resignauit possidendam ; quoniam eiusdein sum­me pecunie persoluende posse non habebat. Sepe autem iam dictus Comes , super filiolo suo pietate motus, addidit insuper duos boues, sex vlnas de 6 *

Next

/
Thumbnails
Contents