Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

patur Borycza, quae fuit D i o n y s i i C o m i t i s Palatini; qui de regni dilapidatione efc infidelitate evidenter est convictus, cum terris, aquis , pratis, piscinis, et insulis ad eandem villam pertinentibus. Contulimus insuper eidem Ecclesiae de consensu Yenerabilis Patris Roberti, Strigoniensis Archiepiscopi , Plebanias v t r i u s q u e P e s t cum patronatibus et omnibus prouentibus in decimis maioribus et minoribus et CapeJlis. Item contulimus eidem Ecclesiae quinque tyminos salium soluendos in Scegeud, annua­tim ad vsum fratrum, qui in eodem monasterio pommorantur. Porro omnes possessiones praeno­tatas contulimus eidem Ecclesiae tali libertate, vt populi eas inhabitantes, vel qui in posterum inha­bitare voluerint, liberi sint ab omni tributo , vel exactione , in toto regno Hungariae, nec audeant ibi Monetarii yel Collectores descendere, sed ad forum ipsarum sicut ad alia fora venire valeant, et suum officium debito modo exercere; verum si coliectam Rex in regno indixerit siue pro redem­tione monetae, quae recepta non fuerit, siue lucrum Camerae, vel quocunque alio nomine censeatur, Iobagiones praedictae Ecclesiae a regali collecta penitus sint liberi, et immunes, sed me­dietas illius quantitatis, quae ab aliis recepta fue­rit, a lobbagionibus Pxclesiae Abbati persoluatur, medietas vero eisdem lobasionibus remittatur. O­mnes aulem causas inter Iobagiones Ecclesiae emer­gentes Curialis Comes ipsius iudicet, et deci­dat, ni forte poena sanguinis vel suspensionis de­beat exerceri, quia tunc exequutio sententiae ad Comitem Parochianum pertinebit. Volumus etiam, et statuimus, quocl saepedictum Monaste-

Next

/
Thumbnails
Contents